- JOHANNES
- I.JOHANNESBohemiae Rex fortis et astutus, fil. Henr. VII. Imp. ductâ Elizabetâ, filiâ Wenceslai Regis A. C. 1309. electus contra Henr. Carinthiae D. Bohemis, ob saevitiam, intolerabilem, et Pragae cum uxore coronatus est. Dein, patre absente, Vicarius Imperii, res in Silesia et Lombardia praeclare, gessit, A. C. 1330. 31. et 32. postquam a M. Duce Crucigerorum Prussiae, in Poloniam vocatus, victis Lithuanis Ethnicis, Poloniae Regis titulum assumpsisset. In hac expeditione altero oculo amisso, clam Monspelium venit. ubi Iudaei Medici impetitiâ et altero privatus est. Nihilo tamen setius bella gerere perrexit. Poloniae Regi ad monomachiam, in cubiculo clauso, se invitanti, tespondit, pariturum se, si ille similiter prius ambos oculos eruisset, sic enim arma paria fore. Suppetias veniens in Galliam Phil. Valesio, periit in praelio Cressiaceno. Ubi, quo fortius pugnaret, equvum suum duorum fortissimorum militum equis alligari iussit, a quibus, in confertissimos hostes abreptus, ibi occisus est. Successit ei fil. Wenceslaus Car. IV. Rex. Boh. et Imp. qui patris resgestas memoriae prodidit. Dubrav. l. 20. et seqq. Trithem. in Chron. Villianius, Cromerus, etc. Sueciae et Daniae Reges.II.JOHANNESComes VVeilburgi et Idstenii, Adolphi Imp. ex eadem fam. Nassovia, rami VVeisbadensis (cui VValravius, Henr. cogn. Divitis, fil. secundo-genitus originem dedit9 nepos, ductâ filiâ unicâ Com. Sarae-pontani, hereditatem illam crevit: cuius posteritate Exstinctâ in Phil. Ioh. Lud. fil., A. C. 1559. successit Albertus VVeilburgi Com. Vide infra, ubi de Comitatu Weilburgensi.III.JOHANNESGalliae Rex successit patti Phil. Valesio, A. C. 1350. Auctor, vel Instaurator Ordinis Stellae, Rudolphum ultimum Com. Eusianum, Connestabilem, collustioniscum hoste convictum, puniit, munere hoc in Car. Hisp. de la Cerda, sibi gratum, translato: quo in Normannia, a Car. Malo Navarr. Rege genero suo, sublato, A. C. 1354. Angli evocati, sed tum repulsi, ad monomachiam Eduardo provecato. A. C. 1355. Anno seq. Eduardo Walliae Principe, post vastatum agrum Cadurcensem, aliasqueve quasdam rovincias, ad pugnam adacto, 7000. caesis, et flore Nobilitatis sublato, victus, et postquam solus cum Phil. fil. hinc dicto Audaci, diu fortissime restitisset, captus est Ioh. Morebecquio, Atrebate, quem Regno ame pepulerat, se dodens. In Angliam abductus. pace Bretiniacensi, denuo hber, totâ Aquitaniâ Anglis concessâ et 3. millionibus aureorum solutis, A. C. 1360. Avenione cum Urbano V. collocutus est. Mox in Angliam reversus, an illustris cuiusdam feminae amore, an ut Eduardo testatetur, obsidum, inter quos fil. Dux Audegavensis, fugae se non conscium fuisse, Regemqueve ad societatem sacrae expeditionis permoveret? ibi Obiit A. C. 1364. Aet. 52. Regni 14. Strenuus, magnificus, datae fidei tenax. Ex Bonna lucemburgica, filia Ioh. Bohemiae Regis Car. V. successoris, Lud. unde Duces Andegav. Reges Neap. Phil. Audacis, unde Burgundiae Duces, etc. Pater. Fr. Petracha, Froissardus, Haillan, Dupleix, Mezeraius Hist. Gall.IV.JOHANNESHenr. Vandalorum Ducis fil. Parisiis Theologiae Doctor creatus, hinc Theologi cogn. habuit, et Megapolitanam ditionem nactus est. Pater inter alios Iohannes Hildeshemii Canonici, et alterius Iohannis, qui submersus est A. C. 1299. Ei Henr. fil. successit.V.JOHANNESWaremundi (Arnoldo Com. geniti) e Sidonia filia Com. Schwartzenburgici, fil. ductâ uxore Mechtildâ. Werneri Castilae Com. filiâ, liberos suscepit, VVeruerum Phil. et Leutburgam, VVolmero, Com. Stolbergensi nuptam. Item fil. Diederici, Everardo fratri successit. Pater, ex Sibylla Lud. Sax. Palatini filia, uxore tertia, Adolphi, Sigismundi, Phil. Ulrici, Ioh. quorum nullus annorum maturitatem adeptus est, Rudolphi, Frid. qui Monasticum vitae genus amplexi, Georgii, Othonis, qui ambo Comitatui praefuêrunt, et octo filiarum, e quibus Veronica cunoni satwerdensi, Agnes Phil. Com. Sarae-pontano, et Metta Wolfgango Com. Zollerensi ac Sueviae Praefecto, Marchionum Brandeburgicorum et Comitum Hohen-Zollerensium atavo, nupsêre. Otho vero vulgatae hodierhorum Nassoviae Principum Genealogicae seriei initium dedit, cogn. Magni insignis.VI.JOHANNESex fam. Briennensi, vel de Brema, fil. Gualteri, Rex Hierosolymae, ob uxorem Mariam, filiam Conradi March. Montferratensis, ex Regina Elizabetha, herede Almerici Regis Imperium quoque Constantinop. adm inistravit, genero Balduino II. in Gallia absente. Pater insuper Isabellae, quae Frid. II. Imp. nupsit. etc. Valsingam. A. C. 1218. Sanut. l. 3. P. 3. Blond. Collenutius, etc. Principes ex Fam. Oldenburgo-Danica.VII.JOHANNESexercituum summus Dux, post Michaelem Regem fato functum, haud pridem successit, rebus contra Turcas praeclare gestis inclitus.VIII.JOHANNESfil. Adolphi, qui Gottorpino-Holsaticam fam. condidit, frater Frid. mai. natu, primus ex Holsatis passus est, sibi persuaderi, ur apennagio contentus esset. Ep. Lubecensis factus singulari prudentiâ Oeconomicâ ingentes opes congessit: Pater ex Iulia Felicitate Wirtembergica Ioh. Aug. Eius linea Eutinensis dicitur.IX.JOHANNESfil. Alberti Iunioris, Principis Auhaltini, frater Rudolphi Ep. Suerinensis A. C. 1381 Extiucti, uxorem habuit Elisabetham Hennebergicam, quae malis moribus et Xanthippeis iurgiis maritum tantopere fatigavit, ut patriâ desertâ sponre sibi exilium indixerit: unde de eo nihil amplius compertum. Nati tamen sunt ex illo coniugio albertus III. Claudius, et Sigismundus, qui pro Marchia Braudeburgica, quam Sigismundus Imp. Norimbergensi Burggravio concesserat, 60000. aureos accepêre. Ceterum ille Coethensis, hic Servestani rami parer exstitit. Ex Fam. Piastea.X.JOHANNESfil. Christiani I. Daniae Regis, ex eadem fam. patri in regno successit. Vide Iohannes II. Rex Daniae.XI.JOHANNESfil. Christiani s. Christierni II. nepos prioris, quo pater captus est rempore, dysenteriâ Obiit, A. C. 1532. in aula Car. V.XII.JOHANNESfil. Christiani, frater Othonis III. qui Delmenhorstum condidit, circa A. C. 1340. ex duobus filiis Iohanne Oldeuburgicae, et Christiano Delmenhorstanae, linearum conditor fuit. Horum ille, initio vitae licentiâ notatus filium habuit Conradum, doctum ac pium, qui cum fil. Gerhardo A. C. 1368. caesus est a Butiadis; Pater praeterea Conradi et Christiani: quoruin posteriore natus theodoricus fortunatus, linearum reliquarum bona collegit.XIII.JOHANNESfil. Ernesti Electoris, Frid. III. fratri A. c. 1525. Exstincto, in El. successit, cogn. Constantis, vel Boni meritus Adolescens, A. C. 1490. in Hungaria Maximiliano I. militavit, primusqueve Albae Graecae moenia conscendit. Fratris dein successor, ob religionem Euang. quam amplexus erat, iam A. C. 1520. a Caesare principatûs insignia non impetrate potuit. In Comitiis tamen Augustanis ei A. C. 1530. ad sacra eunti gladium praetulit, dein obtulit confessionem, eiusqueve apologiam adornati curavit, non curans graves minas, inprimis per Ioachimum I. El. Brandeb. denuntiatas. Eodem Anno contra Ferd. electionem ad regnum Rom. protestatus: Smalcaldiae suos convoca vit, foedusqueve ad mutuam defensionem percussit Obiit A. C. 1532. Pater Ioh. Frid. El. et Ioh. Ernesi, qui A. C. 1542. partem Franconicam nactus, Coburgi habitavit.XIV.JOHANNESfil. Frid. Holsatiae Ducis, nepos ex fratre Ioh. II. Regis, regno adversus Christiernum Ii. destinatus, dein A. C. 1544. in divisione inter fratres, pattem Slesvicensis Princip. et Holsatiae nactus, Haderslebiae arcem a se Hansburg dictam exstruxit. Obiit A. C. 1580. sine prole, Scholarum et Ecclesiarum Nutritius insignis.XV.JOHANNESfil. Frid. II. Comitis Zollerani, Burggravii Noriberg. Culmbacum, Blassenburgum, alia ab Orlamundanis emit, ac Lud. Imp. in Italiam comitatus est. Pater Frid. IV. ex eo avus Frid. ex Burggraviis V. sed inter Electores I. Huius fil.XVI.JOHANNESfil. Frid. II. Dan. Regis frater Christiani IV. destinatus Mosci, qui cum magnifice excepit, ex filia Axenia gener, in Moscovia febri cotreptus, Obut, Sec. Praet.XVII.JOHANNESfil. Frid. Ioh. El. praefati ex fratre nepos, guberhator Valentiae fuit, et Car. V. inprimis carus: unde Hisp. invidia, et in morte eius praematura, A. C. 1525. veneni suspicio. Eius fratres Casimirus Culmbacensem, Georgius Anspacensem, et Albertus Borussiacam, lineas orsi sunt. Ex Fam. Badensi.XVIII.JOHANNESfil. Georgii Saxoniae Ducis ex familia Albertina, infensissimi Lutheri hostis, Obiit ante parrem, Exstinctum A. C. 1539. Ex Fam. Zollerio-Brandeburgica,XIX.JOHANNESfil. Gerhardi, qui Oldenburgios continuavit, fratribus ingenio et formâ praestantiot, Patre ab Episcopis Monast. et Brem. pulso, regimen suscepit. Butiados et Statlandos A. c. 1499. sub iugum redegit. Pater Iohannis, qui regimen fratri Antonio concessit, A. C. 1520. cuius fil. Maior natu Iohannes, Antonium Guntherum genuit, qui ultimus suae gentis nuper vitâ Excessit. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Gencal. Hist. Ex Fam. Palatina.XX.JOHANNESfil. Henr. (Diederico Walravii modo dicti filio geniti) ex Irmingarda Com. Sponhemii filia uxorem habuit Sibyllam Com. Luciliburgensis filiam E'qua ei geniti sunt, Diedericus, ante virilem Togam sumptam Defunctus; VVaremundus, morte in Gallia cruentâ abreptus; Henr. equi lapsu Mortuus et VValravius, Patris successor: inter cuius filios quoque Ioh. fuit, Religionis voto obstrictus; alter fil. patri cognominis eiusqueve successor, unicum filium similiter Ioh. genuit, de quo mox.XXI.JOHANNESfil. Henr. Passeris, Ducis Sagano-Glogoviensis, Saganum tenuit, sed cum tyrannice imperâsset, et coniugem Scholasticam Lawenburgicam crudelius habuisset, eiecisserqueve; A. C. 1439. successionem transmisit ad filios, e quibus Iohannes, gentis ultimus, post varia tyrannice acta, a Matthia Corvino Regeprincipatu eiectus, A. C. 1488. Wolaviae otium chymiae studio fesfellit, superioris vitae seriâ paenitentiâ tactus. Obiit sub initium Sec. Prae.XXII.JOHANNESfil. Henr. Principis Glogoviensis, A. C. 1306, a Posnaniensibus contra Uladislaum Locticum ad regnum vocati, Steinaviam nactus est, quo nomine Bohemiae accessit A. C. 1329. inde Primislai fratris successor, dimidium Glogoviae Ioh. Regi vendidit.XXIII.JOHANNESfil. Iacobi Marchionis Badensis, ad Archiepiscopatum Treviteusem evectus, primorum annorum negligentiam in seqq. curâ maiori pensavit. Frater Bernardi, qui a Sixto IV. A. C. 1480. canonisatus est, quod vitam monasticam amplexus, Mag dalenam filiam Car. VII. Francorum Regis sibi desponsatam, omiserit: Georgii Ep. Metensis, Marci Canonici Argentin. et Car. qui lineam propagavit. Ex Fam. Hassiaca.XXIV.JOHANNESfil. Ioachimi I. minor natu, strenuus, sapiens, prudens, severus, oculus et consilium Germaniae dictus, Crosuam tenuit, dein Custrinum: Cum de religione Cavisset Caesar, a foedere Smalcaldico recessit: In formulam Interimisticam consentire noluit, in expeditione Metensi Car. V. adfuit; Obiit A. C. 1571. attentâ familiaris rei curâ fratre Ioachimo II. El. superior. Vide Tuan. l. 50.XXV.JOHANNESfil. Ioh. Alberti Ducis Megapol. cum parte A, C. 1577. Exstincto, ditiones cum patruo Ultice, cominuni regimine administrâsset, subitaneâ morte, in ipso aetatis flore abreptus, A. C. 1592. filios ex Sophia Holsata reliquit, Adolphum Frid. Suerinensis, et iOh. Albertum, Gustrovianae linea auctores.XXVI.JOHANNESfil. Lud. Hutini, Mortui A. C. 1316. ex Clementia posthumus, 8. post nativitatem die sepultus, in pompa funebri Rex Franciae et Novarrae proclamatus est. Qui proin quibusdam Ioh. I. dictus est. Idem. Hist. Gall.Angliae, Hisp. aliiqueve Reges.XXVII.JOHANNESfil. Magni, quem Albertus praefatus genuit, cum patrueli alberto, Academiam Rostochiensem A. C. 1415. fundavit, evocatis Erfordiâ Professoribus: regno postea Sneciae destinatus, A. C. 1423. Obiit: relictis Iohanne, qui improlis, et Henr. Pingui, ad quem Exstinctis agnatis, Vandaliae Principatus delatus est. Pater hic, inter alios, quoque Iohannis fuit.XXVIII.JOHANNESfil. Nicoloti Vandaliae domini. nepos ex fratre Ioh. Megapolitiani Theologi; Pater fuit Nicoloti, Rugiorum et Brandeburgiorum victoris: ex hoc, Mortuo A. C. 1316. avus Iohannis sen. proavus Iohannis Iun. Pater hic Nicoloti fuit, cuius linea in fil. Laurentii filio Iohanne A. C. 1424. exstincta est, et Bernardi, cuius fil. Iohannes, genuit Nicolotum, Christophorum, et Vilhelmum, in quibus A. C. 1430. familia defecit.Ex Fam. Ascania.XXIX.JOHANNESfil. Othonis, Hassiae Praefecti et Nassoviae Comittis, ex Irmintruda, filia Gozelini Arduennae Ducis, praemature maioribus natu fratribus Henr. et Gozelino Exstinctis, Patri successit, circa A. C. 735. Pater, ex Oda Comitis Hannoniae filia Georgii, Gertrudis et Aguetis; quorum ille sine herede Defunctus, Waltavium Lauribergii Toparcham habuit successorem: hae Moniales fuêre.XXX.JOHANNESfil. Ziemoviti, qui Mazoviam A. C. 1355. Regi Pol. Casimiro obnoxiam fecit, Warsovianam s. Cirnensem lineana orsus: e qua Boleslaus Rex contra Casimitum electus, postea cessit. Pater Ianussii, in cuius ex fratre Conrado nepotibus Iohanne et Stanislao, A. C. 1526. exstincta linea, et simul, quidquid in Polonia Piastei sangunis superat, defecit.XXXI.JOHANNESfil. bolesai IV. Ducis Oppoliensis, Ep. fuit Caminensis et Vratislaviensis, Sec. 15. Item fil. Boleslai V. Prioris ex fratre nepos, Casimiro contra Albertum II. Adhaesit, ab hoc multatus. Item sil. Nocolai, alterius fil. Boleslai V. moderati animi princeps A. C. 1532. Familiam Opoliensem, successore Ducatus Ferd. I. Imp. clausit, vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Comites Principesqueve ex Fam. Nassovia.XXXII.JOHANNESfil. minor ioh. Gul. ex eo nepos Ioh. Friderici praefati, Vinariam aliaqueve in divisione natus, Obiit A. C. 1605. Pater ex Dorothea Maria Anhaltina 8. Filiorum. Vide in voce Vimaria.XXXIII.JOHANNESfil. prioris, bellicâ laude clarus, partes a cognatis diversas defendendas elegit: sive quod longo Italorum usu consuetudinem prioris vita mutâsset; sive, quod honores, quos altum et erectum ingenium merebatur, in Batavorum angustiis et tempore induciarum quiescentium, consequi desperaverat, sive quod diversa pietatis professio animo allibuerat. Itaque pro Austriaco, Belgis, Allobrogibus, Galliae Rege, expeditionibus variis arma gerens, Equestrem Annuntiationis Ordinem et Marquisatum (ita vocant) de monte Cabal, meritus est: in Aurei insuper Velleris Ordinem adscitus. Ex uxore Ernestina Lini Principe, suscepit Mariam (quae A. C. 1619. nat. est et Den.) Claram Mariam (nat. A. C. 1621. Bruxellis) Ernestinam (nat. A. C. 1623.) Lambertam albertam (nat. A. C. 1625.) et Ioh. Franc. (nat. A. C. 1627. in Sequanis.) Reliquos ex hac Fam. Ioh. Georg. Ioh. Lud. Ioh. Mautit. etc. Vide in Georg. Lud. Maurit. Principes alii.XXXIV.JOHANNESfil. secundo genitus Henr. Hassiacae lineae conditotis, Mortui A. C. 1308. in divisione paternae hereditatis Cassellas nactus est: mox Mortuus, fratrem maiorem natu Othonem heredem habuit. Item fil. secundo-genitus Lud. Principis Darmstattini, Mortui A. C. 1626. militaris virtutis, et Oeconomicae prudentiae laude inclitus, Breubacum incoluit, sed improlis ex Iohanna Sainensi vitâ excessit, A. C. 1651. Ex Fam. Vandalica.XXXV.JOHANNESfil. secundo-genitus Othionis (qui paternam ditionem auxit, Comitatu Viandensi, Baronatu S. Viti et parte Dominii crimbergensis, Exstinctus A. C. 1369. cum quo Henr. frter ita hereditatem partitus est, ut hic Beylstenii dominatum sortiretur, ipse, ut Maior, Dillenburgeum teneret) ex Domina a Leyden, de Viana, Henr. fratre natu maiore in adolescentia Defuncto, functo, Patri successit: Pater ex Margaretha, filia Engelberti Com. Marcarum et Cliviae, Adolphi, Ioh. Engelberti, et Margarethae; e quibus haec Henr. VValdecciae Com. nupsit: Ioh. improlis Obiit: Adolphus paternae et avitae ditioni Dietzam adiecit: Engelbertus, Baronatum Bredae, una cum Polane ac Lecca, ductâ Iohannâ, Ioh. Leccae et Bredae Toparchae filiâ, accepit. Horum fil. maior natuXXXVI.JOHANNESfil. secundo. genitus Frid. Lignitii Principis, Obiit A. C. 1495. Item fil. Boleslai, principis Monsterbergici, ab Hussitis, qui Franckenstenium ipsi exsuslêrunt, ad Vilhelmsdorphium trucidatus A. C. 1429. lineam terminavit, Ducatusqueve ad regnum Bohemicum devolutus est: Donec de eo A. C. 1463. Frid. III. Imp. Georgii Podiebradii Bohem. Regis filios investiret.XXXVII.JOHANNESmodo memoratus, Cattimelibocensi Comitatu et reducto Dietzensi, Nassoviae fines auxit: illo hereditate matrimoniali, hoc dote nuptiali addito; ductâ uxore Elisabethâ, Henr. Landgravii Hassiae et Annae Com. Cattimelibocensis heredis, filiâ. Mortuo fratre, ditiones trans-Rhenanas suis denuo iunxit: Obiit A. C. 1516. Pater Henr. qui post Obitum Patris in bona ab Engelberto supra dicto possessa successit: Gul. qui Dilleburgum et cetera in Germania loca paterna nactus est; Elisabethae, Com. Wiedano et Ronckelano Iohanni Frid. nuptae, et Mariae, quae Othonis III. Com. Holsatiae fil. elocata est. E' quibus Henr. ex Claudia Auriaca, Iohannis Cabillonensis filia, Renatum peperit; qui Defunctus A. C. 1544. Gul. patruelem heredem seripsit, a quo Principes Arausionenses hodierni.XXXVIII.JOHANNESpraefati Ioh. Senioris ex Elisabetha Leuchtenb. prima eius uxore, fil. rerum gestarum famâ inclitus. Singularis exercitum ducendi et arma militibus aptandi Artis, a Mauritio Principe Arausionensi in Belgio introductae, praecipuus suasor; peculiare missilium globorum genus adinvenit, quorum operâ Grolla, Breforda, cum aliis opp. celerrime rapta sunt, Bello inter Sigismundum Poloniae Regem et Car. Sudermanniae Ducem, a Suecis contra illum, Regem electum; huie suppetias profectus, imperium in universum exercitum accepit. quo tempore, primus omnium disciplinam militarem, aciei concinnum ordinem et exercitia aciei praeludentia, in Sueciam intulit. Polonos ronneburgum, quod acri obsidio presserant, relinquere coegit; castra eorum cepit ac diripuit, VVendam expugnavit, hostilem exercitum Rigam usque Fugavit. Postea cum frigore, fame aliisqueve incommodis conflictatus, Exercitum e Livonia reduxisset, Electoris Palatini mandato avocatus in Germaniam rediit. Patenti hinc A. C. 1608. Defuncto succedens, belli cogiratones ad pacis ornamenta convertit: atcem Sigenensem, vetustate collapsam, frestituit; Paedagogeum, Herbornensis Gymnasii aemulum, erexit; una cum Mauritio Hassiae Landgr. et Ernesto March. Brandeburgico, litem inter Electorem Brandeburgicum et Principem Palatino-Neoburgicum obortam, Dortmundae sustulit, A. C. 1609. Eodem muniendo Rheno, Amisiae, Lippae et a fluv. reductis Urbibus, auctor fuit. Porro, cum de cienda arctiore unione inter Reformatae religonis Status conventus haberetur Hallae Suevorum A. C. 1610. ipse, omnium Nassoviae Comitum nomine, eo missus, occasione hac, in belli tempestates denuo abreptus, Imp. copiarum Unionis omnium consensu factus, Palatinatum a Leopoldi copiis defendendum suscepit: Pacis inde inter diversae Religionis Principes sanciendae instituto conventui, Monachii interfuit. Post quae cum ad summi Ducis munus iterum vocaretur, a Christiano IV. Daniae Rege, honorem modeste recusavit; ad defensionem vero dirigendam, nomine VVetteraviae Comitum, Dux electus, munus suscepit, ditione Sigenensi ductis fossis, aliisqueve propulsandi hostis operibus, praemunitâ. Controversiae, quae Brunsvico Urbi cum Duce intercesserat, tollendae auctor non postremus, armorum et corporis exercendi Ludum, additis linguae Gallicae et Architectonicae Magistris Sigenae aperuit. Suscepto inde ad Belgas itinere, pacis, et futuri, si ingrueret, belli consilia, cum Mauritio Belgiiqueve Proceribus, communicavit, In patriam redux Obiit A. C. 1623. Aet. 62. Ei ex priore uxore Magdalena Com. VValdeccia, vidua Phil. Hannoviae Com. nati sunt Ioh. Etnestus, qui belli ductu apud Provincias Foederatas inclaruit; Iohannes, Eques Ord. Annuntiationis; Elisabetha, christiano Com. VValdeccio nupta; Adolphus, militiâ itidem Batavorum clarus; Ioliana, Latinae aliarumqueve linguarum sciens, Mauritîo Hassiae Landgravio nupta; Anna Maria, Ioh. Adolphi Dauniae Com. elocata, Ioh. Albertus, qui brevi Obiit; Gul. pacis et belli artibus inclitus; Anna, Brederodio in Batavis nupta; Frid. Lud. in infantia Exstinctus, Magdalena et Ioh. Frid. intra pubertatem Defunctus. Ex altera vero uxore Margeretha, Ioh. Holsatiae Ducis filia, suscepit Ioh. Mauritium, qui nat. A. C. 1604. Americanâ expeditione, et Marchiae, sub moderno Electore brandeburgico, praefecturâ inclitus fuit: Georg. Frid. (nat. A. C. 1606.) Gul. Othonem (nat. A. C. 1607.) Luisam Christianam (nat. A. C. 1608) Sophiam Margaretham (nat. A. C. 1610) Henr. (nat. A. C. 1611.) Mariam Iulianam (nat. A. C. 1612.) Amaliam (nat. A. C. 1613.) Bernardum (nat. A. C. 1614. Den. A. C. 1617.) Christianum (nat. A. C. 1611.) Catharinam, Elisabetham, et Ioh. Ernestum.XXXIX.JOHANNEStertius fil. Steph. fibulati, Bavariae Ducis obtinuit, in divisione, tractum Monachensem, huius lineae auctor, quae initio tenuior demum reliquis, Ingolstadiensi nempe et Landshutanae, successit. Obiit in Hollandia, sub initium Sec. 15. Pater Ernesti successoris et Vilhemi, qui, Basiliensis Conc. defensor, improlis Obiit. Ex Fam. Saxonica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.